Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 2:19-25 Vulgata Latina (VULG)

19.  Contumelia et tormento interrogemus eum,ut sciamus reverentiam ejus,et probemus patientiam illius.

20.  Morte turpissima condemnemus eum ;erit enim ei respectus ex sermonibus illius.

21.  Hæc cogitaverunt, et erraverunt :excæcavit enim illos malitia eorum.

22.  Et nescierunt sacramenta Dei :neque mercedem speraverunt justitiæ,nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.

23.  Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.

24.  Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :

25.  imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

Read complete chapter Sapientiæ 2