Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 2:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Dixerunt enim cogitantes apud se non recte :Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ,et non est refrigerium in fine hominis,et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.

2.  Quia ex nihilo nati sumus,et post hoc erimus tamquam non fuerimus.Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :

3.  qua extincta, cinis erit corpus nostrum,et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ;et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis,et a calore illius aggravata.

4.  Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,et nemo memoriam habebit operum nostrorum.

5.  Umbræ enim transitus est tempus nostrum,et non est reversio finis nostri :quoniam consignata est, et nemo revertitur.

6.  Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.

7.  Vino pretioso et unguentis nos impleamus,et non prætereat nos flos temporis.

Read complete chapter Sapientiæ 2