Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 18:15-23 Vulgata Latina (VULG)

15.  omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,

16.  gladius acutus insimulatum imperium tuum portans :et stans, replevit omnia morte,et usque ad cælum attingebat stans in terra.

17.  Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,et timores supervenerunt insperati.

18.  Et alius alibi projectus semivivus,propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.

19.  Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant,ne inscii quare mala patiebantur perirent.

20.  Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,et commotio in eremo facta est multitudinis :sed non diu permansit ira tua.

21.  Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis,proferens servitutis suæ scutum,orationem et per incensum deprecationem allegans,restitit iræ, et finem imposuit necessitati,ostendens quoniam tuus est famulus.

22.  Vicit autem turbas non in virtute corporis,nec armaturæ potentia :sed verbo illum qui se vexabat subjecit,juramenta parentum et testamentum commemorans.

23.  Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,interstitit, et amputavit impetum,et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.

Read complete chapter Sapientiæ 18