Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 18:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Sanctis autem tuis maxima erat lux,et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant.Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ;

2.  et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant,et ut esset differentia, donum petebant.

3.  Propter quod ignis ardentem columnamducem habuerunt ignotæ viæ,et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.

4.  Digni quidem illi carere luce,et pati carcerem tenebrarum,qui inclusos custodiebant filios tuos,per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.

5.  Cum cogitarent justorum occidere infantes,et uno exposito filio et liberato,in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,et pariter illos perdidisti in aqua valida.

6.  Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,animæquiores essent.

7.  Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,injustorum autem exterminatio.

8.  Sicut enim læsisti adversarios,sic et nos provocans magnificasti.

9.  Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,et justitiæ legem in concordia disposuerunt ;similiter et bona et mala recepturos justos,patrum jam decantantes laudes.

10.  Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.

11.  Simili autem pœna servus cum domino afflictus est,et popularis homo regi similia passus.

12.  Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,mortuos habebant innumerabiles :nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,quoniam uno momento quæ erat præclariornatio illorum exterminata est.

13.  De omnibus enim non credentes, propter veneficia ;tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,spoponderunt populum Dei esse.

14.  Cum enim quietum silentium contineret omnia,et nox in suo cursu medium iter haberet,

Read complete chapter Sapientiæ 18