Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 17:5-14 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere,nec siderum limpidæ flammæilluminare poterant illam noctem horrendam.

6.  Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ;et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei,æstimabant deteriora esse quæ videbantur.

7.  Et magicæ artis appositi erant derisus,et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.

8.  Illi enim qui promittebanttimores et perturbationes expellere se ab anima languente,hi cum derisu pleni timore languebant.

9.  Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,tremebundi peribant,et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.

10.  Cum sit enim timida nequitia,dat testimonium condemnationis :semper enim præsumit sæva,perturbata conscientia :

11.  nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.

12.  Et dum ab intus minor est exspectatio,majorem computat inscientiam ejus causæ,de qua tormentum præstat.

13.  Illi autem qui impotentem vere noctem,et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,eumdem somnum dormientes,

14.  aliquando monstrorum exagitabantur timore,aliquando animæ deficiebant traductione :subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.

Read complete chapter Sapientiæ 17