Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 16:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,et velociter salvabantur :ne in altam incidentes oblivionemnon possent tuo uti adjutorio.

12.  Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos :sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.

13.  Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,et deducis ad portas mortis, et reducis.

14.  Homo autem occidit quidem per malitiam ;et cum exierit spiritus, non revertetur,nec revocabit animam quæ recepta est.

15.  Sed tuam manum effugere impossibile est.

16.  Negantes enim te nosse impii,per fortitudinem brachii tui flagellati sunt :novis aquis, et grandinibus,et pluviis persecutionem passi,et per ignem consumpti.

17.  Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,plus ignis valebat :vindex est enim orbis justorum.

18.  Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,sed ut ipsi videntes scirentquoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.

Read complete chapter Sapientiæ 16