Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 15:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,patiens, et in misericordia disponens omnia.

2.  Etenim si peccaverimus, tui sumus,scientes magnitudinem tuam ;et si non peccaverimus,scimus quoniam apud te sumus computati.

3.  Nosse enim te, consummata justitia est ;et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.

4.  Non enim in errorem induxit noshominum malæ artis excogitatio,nec umbra picturæ labor sine fructu,effigies sculpta per varios colores :

5.  cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.

Read complete chapter Sapientiæ 15