Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 14:8-19 Vulgata Latina (VULG)

8.  per manus autem quod fit idolum,maledictum est et ipsum, et qui fecit illud :quia ille quidem operatus est,illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.

9.  Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;

10.  etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.

11.  Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,et in tentationem animabus hominum,et in muscipulam pedibus insipientium.

12.  Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,et adinventio illorum corruptio vitæ est :

13.  neque enim erant ab initio,neque erunt in perpetuum.

14.  Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,et ideo brevis illorum finis est inventus.

15.  Acerbo enim luctu dolens pater,cito sibi rapti filii fecit imaginem ;et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,nunc tamquam deum colere cœpit,et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.

16.  Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,hic error tamquam lex custoditus est,et tyrannorum imperio colebantur figmenta.

17.  Et hos quos in palam homines honorare non poterantpropter hoc quod longe essent,e longinquo figura eorum allata,evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine.

18.  Provexit autem ad horum culturamet hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.

19.  Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.

Read complete chapter Sapientiæ 14