Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 14:3-13 Vulgata Latina (VULG)

3.  Tua autem, Pater, providentia gubernat :quoniam dedisti et in mari viam,et inter fluctus semitam firmissimam,

4.  ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,etiam si sine arte aliquis adeat mare.

5.  Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,et transeuntes mare per ratem liberati sunt.

6.  Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,spes orbis terrarum ad ratem confugiens,remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.

7.  Benedictum est enim lignum per quod fit justitia ;

8.  per manus autem quod fit idolum,maledictum est et ipsum, et qui fecit illud :quia ille quidem operatus est,illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.

9.  Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus ;

10.  etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.

11.  Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,et in tentationem animabus hominum,et in muscipulam pedibus insipientium.

12.  Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,et adinventio illorum corruptio vitæ est :

13.  neque enim erant ab initio,neque erunt in perpetuum.

Read complete chapter Sapientiæ 14