Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 14:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Iterum alius navigare cogitans,et per feros fluctus iter facere incipiens,ligno portante se, fragilius lignum invocat.

2.  Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,et artifex sapientia fabricavit sua.

3.  Tua autem, Pater, providentia gubernat :quoniam dedisti et in mari viam,et inter fluctus semitam firmissimam,

4.  ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,etiam si sine arte aliquis adeat mare.

5.  Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,et transeuntes mare per ratem liberati sunt.

Read complete chapter Sapientiæ 14