Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 13:8-18 Vulgata Latina (VULG)

8.  Iterum autem nec his debet ignosci.

9.  Si enim tantum potuerunt scireut possent æstimare sæculum,quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ?

10.  Infelices autem sunt,et inter mortuos spes illorum est,qui appellaverunt deos opera manuum hominum :aurum et argentum, artis inventionem,et similitudines animalium, aut lapidem inutilem,opus manus antiquæ.

11.  Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit,et hujus docte eradat omnem corticem,et arte sua ususdiligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ;

12.  reliquiis autem ejus operisad præparationem escæ abutatur,

13.  et reliquum horum quod ad nullos usus facit,lignum curvum et vorticibus plenumsculpat diligenter per vacuitatem suam,et per scientiam suæ artis figuret illud,et assimilet illud imagini hominis,

14.  aut alicui ex animalibus illud comparet :perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius,et omnem maculam quæ in illo est perliniens ;

15.  et faciat ei dignam habitationem,et in pariete ponens illud,et confirmans ferro

16.  ne forte cadat,prospiciens illi :sciens quoniam non potest adjuvare se :imago enim est, et opus est illi adjutorium.

17.  Et de substantia sua, et de filiis suis,et de nuptiis votum faciens inquirit :non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.

18.  Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur,et pro vita rogat mortuum,et in adjutorium inutilem invocat.

Read complete chapter Sapientiæ 13