Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 13:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Vani autem sunt omnes hominesin quibus non subest scientia Dei ;et de his quæ videntur bona,non potuerunt intelligere eum qui est,neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :

2.  sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,rectores orbis terrarum deos putaverunt.

3.  Quorum si specie delectati, deos putaverunt,sciant quanto his dominator eorum speciosior est :speciei enim generator hæc omnia constituit.

4.  Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :

5.  a magnitudine enim speciei et creaturæcognoscibiliter poterit creator horum videri.

6.  Sed tamen adhuc in his minor est querela ;et hi enim fortasse errant,Deum quærentes, et volentes invenire.

7.  Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.

8.  Iterum autem nec his debet ignosci.

9.  Si enim tantum potuerunt scireut possent æstimare sæculum,quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ?

Read complete chapter Sapientiæ 13