Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 12:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Sed et his tamquam hominibus pepercisti,et misisti antecessores exercitus tui vespas,ut illos paulatim exterminarent.

9.  Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis,aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare :

10.  sed partibus judicans,dabas locum pœnitentiæ,non ignorans quoniam nequam est natio eorum,et naturalis malitia ipsorum,et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.

11.  Semen enim erat maledictum ab initio ;nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.

12.  Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ?aut quis stabit contra judicium tuum ?aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ?aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ?

13.  Non enim est alius deus quam tu,cui cura est de omnibus,ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.

14.  Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirentde his quos perdidisti.

15.  Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ;ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,exterum æstimas a tua virtute.

16.  Virtus enim tua justitiæ initium est,et ob hoc quod Dominus es,omnibus te parcere facis.

17.  Virtutem enim ostendis tu,qui non crederis esse in virtute consummatus,et horum qui te nesciunt audaciam traducis.

Read complete chapter Sapientiæ 12