Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 12:21-27 Vulgata Latina (VULG)

21.  cum quanta diligentia judicasti filios tuos,quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !

22.  Cum ergo das nobis disciplinam,inimicos nostros multipliciter flagellas,ut bonitatem tuam cogitemus judicantes,et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.

23.  Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt,per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.

24.  Etenim in erroris via diutius erraverunt,deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua,infantium insensatorum more viventes.

25.  Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.

26.  Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti,dignum Dei judicium experti sunt.

27.  In quibus enim patientes indignabanturper hæc quos putabant deos,in ipsis cum exterminarentur videntes,illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ;propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.

Read complete chapter Sapientiæ 12