Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 10:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  quibus in testimonium nequitiæfumigabunda constat deserta terra,et incerto tempore fructus habentes arbores :et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.

8.  Sapientiam enim prætereuntes,non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam,ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.

9.  Sapientia autem hos qui se observanta doloribus liberavit.

10.  Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas,et ostendit illi regnum Dei,et dedit illi scientiam sanctorum ;honestavit illum in laboribus,et complevit labores illius.

11.  In fraude circumvenientium illum affuit illi,et honestum fecit illum.

12.  Custodivit illum ab inimicis,et a seductoribus tutavit illum :et certamen forte dedit illi ut vinceret,et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.

13.  Hæc venditum justum non dereliquit,sed a peccatoribus liberavit eum ;descenditque cum illo in foveam,

14.  et in vinculis non dereliquit illum,donec afferret illi sceptrum regni,et potentiam adversus eos qui eum deprimebant :et mendaces ostendit qui maculaverunt illum,et dedit illi claritatem æternam.

Read complete chapter Sapientiæ 10