Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 10:6-10 Vulgata Latina (VULG)

6.  Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,descendente igne in Pentapolim :

7.  quibus in testimonium nequitiæfumigabunda constat deserta terra,et incerto tempore fructus habentes arbores :et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.

8.  Sapientiam enim prætereuntes,non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam,ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.

9.  Sapientia autem hos qui se observanta doloribus liberavit.

10.  Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas,et ostendit illi regnum Dei,et dedit illi scientiam sanctorum ;honestavit illum in laboribus,et complevit labores illius.

Read complete chapter Sapientiæ 10