Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 10:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum,cum solus esset creatus, custodivit,

2.  et eduxit illum a delicto suo,et dedit illi virtutem continendi omnia.

3.  Ab hac ut recessit injustus in ira sua,per iram homicidii fraterni deperiit.

4.  Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia,per contemptibile lignum justum gubernans.

5.  Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent,scivit justum, et conservavit sine querela Deo,et in filii misericordia fortem custodivit.

6.  Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem,descendente igne in Pentapolim :

7.  quibus in testimonium nequitiæfumigabunda constat deserta terra,et incerto tempore fructus habentes arbores :et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.

8.  Sapientiam enim prætereuntes,non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona,sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam,ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.

9.  Sapientia autem hos qui se observanta doloribus liberavit.

Read complete chapter Sapientiæ 10