Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Sapientiæ 1:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.

8.  Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,nec præteriet illum corripiens judicium.

9.  In cogitationibus enim impii interrogatio erit ;sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,ad correptionem iniquitatum illius.

10.  Quoniam auris zeli audit omnia,et tumultus murmurationum non abscondetur.

11.  Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,et a detractione parcite linguæ :quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,os autem quod mentitur occidit animam.

12.  Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.

13.  Quoniam Deus mortem non fecit,nec lætatur in perditione vivorum.

14.  Creavit enim ut essent omnia,et sanabiles fecit nationes orbis terrarum :et non est in illis medicamentum exterminii,nec inferorum regnum in terra.

15.  Justitia enim perpetua est, et immortalis.

16.  Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,et æstimantes illam amicam, defluxerunt ;et sponsiones posuerunt ad illam,quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

Read complete chapter Sapientiæ 1