Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Ruth 4:13-20 Vulgata Latina (VULG)

13.  Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.

14.  Dixeruntque mulieres ad Noëmi : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël :

15.  et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem : de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.

16.  Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio.

17.  Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noëmi : vocaverunt nomen ejus Obed : hic est pater Isai, patris David.

18.  Hæ sunt generationes Phares : Phares genuit Esron,

19.  Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,

20.  Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,

Read complete chapter Ruth 4