Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 95:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ;cantate Domino omnis terra.

2.  Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ;annuntiate de die in diem salutare ejus.

3.  Annuntiate inter gentes gloriam ejus ;in omnibus populis mirabilia ejus.

4.  Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis :terribilis est super omnes deos.

5.  Quoniam omnes dii gentium dæmonia ;Dominus autem cælos fecit.

6.  Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ;sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7.  Afferte Domino, patriæ gentium,afferte Domino gloriam et honorem ;

8.  afferte Domino gloriam nomini ejus.Tollite hostias, et introite in atria ejus ;

9.  adorate Dominum in atrio sancto ejus.Commoveatur a facie ejus universa terra ;

10.  dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ;judicabit populos in æquitate.

11.  Lætentur cæli, et exsultet terra ;commoveatur mare et plenitudo ejus ;

12.  gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt.Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13.  a facie Domini, quia venit,quoniam venit judicare terram.Judicabit orbem terræ in æquitate,et populos in veritate sua.

Read complete chapter Psalmi 95