Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 9:22-32 Vulgata Latina (VULG)

22.  Ut quid, Domine, recessisti longe ;despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?

23.  Dum superbit impius, incenditur pauper :comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

24.  Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,et iniquus benedicitur.

25.  Exacerbavit Dominum peccator :secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.

26.  Non est Deus in conspectu ejus ;inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.Auferuntur judicia tua a facie ejus ;omnium inimicorum suorum dominabitur.

27.  Dixit enim in corde suo : Non movebora generatione in generationem, sine malo.

28.  Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ;sub lingua ejus labor et dolor.

29.  Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,ut interficiat innocentem.

30.  Oculi ejus in pauperem respiciunt ;insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.Insidiatur ut rapiat pauperem ;rapere pauperem dum attrahit eum.

31.  In laqueo suo humiliabit eum ;inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

32.  Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ;avertit faciem suam, ne videat in finem.

Read complete chapter Psalmi 9