21. Constitue, Domine, legislatorem super eos,ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22. Ut quid, Domine, recessisti longe ;despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
23. Dum superbit impius, incenditur pauper :comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24. Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,et iniquus benedicitur.
25. Exacerbavit Dominum peccator :secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
26. Non est Deus in conspectu ejus ;inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.Auferuntur judicia tua a facie ejus ;omnium inimicorum suorum dominabitur.
27. Dixit enim in corde suo : Non movebora generatione in generationem, sine malo.
28. Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ;sub lingua ejus labor et dolor.
29. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,ut interficiat innocentem.
30. Oculi ejus in pauperem respiciunt ;insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.Insidiatur ut rapiat pauperem ;rapere pauperem dum attrahit eum.