Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 9:18-29 Vulgata Latina (VULG)

18.  Convertantur peccatores in infernum,omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.

19.  Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ;patientia pauperum non peribit in finem.

20.  Exsurge, Domine ; non confortetur homo :judicentur gentes in conspectu tuo.

21.  Constitue, Domine, legislatorem super eos,ut sciant gentes quoniam homines sunt.

22.  Ut quid, Domine, recessisti longe ;despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?

23.  Dum superbit impius, incenditur pauper :comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

24.  Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,et iniquus benedicitur.

25.  Exacerbavit Dominum peccator :secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.

26.  Non est Deus in conspectu ejus ;inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.Auferuntur judicia tua a facie ejus ;omnium inimicorum suorum dominabitur.

27.  Dixit enim in corde suo : Non movebora generatione in generationem, sine malo.

28.  Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ;sub lingua ejus labor et dolor.

29.  Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,ut interficiat innocentem.

Read complete chapter Psalmi 9