Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 78:6-13 Vulgata Latina (VULG)

6.  Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt,et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt :

7.  quia comederunt Jacob,et locum ejus desolaverunt.

8.  Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ;cito anticipent nos misericordiæ tuæ,quia pauperes facti sumus nimis.

9.  Adjuva nos, Deus salutaris noster,et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos :et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

10.  Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ?et innotescat in nationibus coram oculis nostrisultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.

11.  Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ;secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :

12.  et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ;improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.

13.  Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ,confitebimur tibi in sæculum ;in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

Read complete chapter Psalmi 78