Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 77:37-52 Vulgata Latina (VULG)

37.  cor autem eorum non erat rectum cum eo,nec fideles habiti sunt in testamento ejus.

38.  Ipse autem est misericors,et propitius fiet peccatis eorum,et non disperdet eos.Et abundavit ut averteret iram suam,et non accendit omnem iram suam.

39.  Et recordatus est quia caro sunt,spiritus vadens et non rediens.

40.  Quoties exacerbaverunt eum in deserto ;in iram concitaverunt eum in inaquoso ?

41.  Et conversi sunt, et tentaverunt Deum,et sanctum Israël exacerbaverunt.

42.  Non sunt recordati manus ejus,die qua redemit eos de manu tribulantis :

43.  sicut posuit in Ægypto signa sua,et prodigia sua in campo Taneos ;

44.  et convertit in sanguinem flumina eorum,et imbres eorum, ne biberent.

45.  Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos,et ranam, et disperdidit eos ;

46.  et dedit ærugini fructus eorum,et labores eorum locustæ ;

47.  et occidit in grandine vineas eorum,et moros eorum in pruina ;

48.  et tradidit grandini jumenta eorum,et possessionem eorum igni ;

49.  misit in eos iram indignationis suæ,indignationem, et iram, et tribulationem,immissiones per angelos malos.

50.  Viam fecit semitæ iræ suæ :non pepercit a morte animabus eorum,et jumenta eorum in morte conclusit :

51.  et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ;primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :

52.  et abstulit sicut oves populum suum,et perduxit eos tamquam gregem in deserto :

Read complete chapter Psalmi 77