Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 77:26-39 Vulgata Latina (VULG)

26.  Transtulit austrum de cælo,et induxit in virtute sua africum.

27.  Et pluit super eos sicut pulverem carnes,et sicut arenam maris volatilia pennata.

28.  Et ceciderunt in medio castrorum eorum,circa tabernacula eorum.

29.  Et manducaverunt, et saturati sunt nimis,et desiderium eorum attulit eis :

30.  non sunt fraudati a desiderio suo.Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,

31.  et ira Dei ascendit super eos :et occidit pingues eorum,et electos Israël impedivit.

32.  In omnibus his peccaverunt adhuc,et non crediderunt in mirabilibus ejus.

33.  Et defecerunt in vanitate dies eorum,et anni eorum cum festinatione.

34.  Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur,et diluculo veniebant ad eum.

35.  Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum,et Deus excelsus redemptor eorum est.

36.  Et dilexerunt eum in ore suo,et lingua sua mentiti sunt ei ;

37.  cor autem eorum non erat rectum cum eo,nec fideles habiti sunt in testamento ejus.

38.  Ipse autem est misericors,et propitius fiet peccatis eorum,et non disperdet eos.Et abundavit ut averteret iram suam,et non accendit omnem iram suam.

39.  Et recordatus est quia caro sunt,spiritus vadens et non rediens.

Read complete chapter Psalmi 77