Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 77:18-29 Vulgata Latina (VULG)

18.  Et tentaverunt Deum in cordibus suis,ut peterent escas animabus suis.

19.  Et male locuti sunt de Deo ;dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?

20.  quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ,et torrentes inundaverunt.Numquid et panem poterit dare,aut parare mensam populo suo ?

21.  Ideo audivit Dominus et distulit ;et ignis accensus est in Jacob,et ira ascendit in Israël :

22.  quia non crediderunt in Deo,nec speraverunt in salutari ejus.

23.  Et mandavit nubibus desuper,et januas cæli aperuit.

24.  Et pluit illis manna ad manducandum,et panem cæli dedit eis.

25.  Panem angelorum manducavit homo ;cibaria misit eis in abundantia.

26.  Transtulit austrum de cælo,et induxit in virtute sua africum.

27.  Et pluit super eos sicut pulverem carnes,et sicut arenam maris volatilia pennata.

28.  Et ceciderunt in medio castrorum eorum,circa tabernacula eorum.

29.  Et manducaverunt, et saturati sunt nimis,et desiderium eorum attulit eis :

Read complete chapter Psalmi 77