4. Quia non est respectus morti eorum,et firmamentum in plaga eorum.
5. In labore hominum non sunt,et cum hominibus non flagellabuntur.
6. Ideo tenuit eos superbia ;operti sunt iniquitate et impietate sua.
7. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;transierunt in affectum cordis.
8. Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;iniquitatem in excelso locuti sunt.
9. Posuerunt in cælum os suum,et lingua eorum transivit in terra.
10. Ideo convertetur populus meus hic,et dies pleni invenientur in eis.
11. Et dixerunt : Quomodo scit Deus,et si est scientia in excelso ?
12. Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculoobtinuerunt divitias.
13. Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,et lavi inter innocentes manus meas,
14. et fui flagellatus tota die,et castigatio mea in matutinis.