20. Velut somnium surgentium, Domine,in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21. Quia inflammatum est cor meum,et renes mei commutati sunt ;
22. et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
23. ut jumentum factus sum apud te,et ego semper tecum.
24. Tenuisti manum dexteram meam,et in voluntate tua deduxisti me,et cum gloria suscepisti me.
25. Quid enim mihi est in cælo ?et a te quid volui super terram ?
26. Defecit caro mea et cor meum ;Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
27. Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28. Mihi autem adhærere Deo bonum est ;ponere in Domino Deo spem meam :ut annuntiem omnes prædicationes tuasin portis filiæ Sion.