Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 72:10-28 Vulgata Latina (VULG)

10.  Ideo convertetur populus meus hic,et dies pleni invenientur in eis.

11.  Et dixerunt : Quomodo scit Deus,et si est scientia in excelso ?

12.  Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculoobtinuerunt divitias.

13.  Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,et lavi inter innocentes manus meas,

14.  et fui flagellatus tota die,et castigatio mea in matutinis.

15.  Si dicebam : Narrabo sic ;ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16.  Existimabam ut cognoscerem hoc ;labor est ante me :

17.  donec intrem in sanctuarium Dei,et intelligam in novissimis eorum.

18.  Verumtamen propter dolos posuisti eis ;dejecisti eos dum allevarentur.

19.  Quomodo facti sunt in desolationem ?subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.

20.  Velut somnium surgentium, Domine,in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21.  Quia inflammatum est cor meum,et renes mei commutati sunt ;

22.  et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :

23.  ut jumentum factus sum apud te,et ego semper tecum.

24.  Tenuisti manum dexteram meam,et in voluntate tua deduxisti me,et cum gloria suscepisti me.

25.  Quid enim mihi est in cælo ?et a te quid volui super terram ?

26.  Defecit caro mea et cor meum ;Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.

27.  Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28.  Mihi autem adhærere Deo bonum est ;ponere in Domino Deo spem meam :ut annuntiem omnes prædicationes tuasin portis filiæ Sion.

Read complete chapter Psalmi 72