Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 72:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus,his qui recto sunt corde !

2.  Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gressus mei :

3.  quia zelavi super iniquos,pacem peccatorum videns.

4.  Quia non est respectus morti eorum,et firmamentum in plaga eorum.

5.  In labore hominum non sunt,et cum hominibus non flagellabuntur.

6.  Ideo tenuit eos superbia ;operti sunt iniquitate et impietate sua.

Read complete chapter Psalmi 72