Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 72:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus,his qui recto sunt corde !

2.  Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gressus mei :

3.  quia zelavi super iniquos,pacem peccatorum videns.

4.  Quia non est respectus morti eorum,et firmamentum in plaga eorum.

5.  In labore hominum non sunt,et cum hominibus non flagellabuntur.

6.  Ideo tenuit eos superbia ;operti sunt iniquitate et impietate sua.

7.  Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;transierunt in affectum cordis.

8.  Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;iniquitatem in excelso locuti sunt.

9.  Posuerunt in cælum os suum,et lingua eorum transivit in terra.

10.  Ideo convertetur populus meus hic,et dies pleni invenientur in eis.

11.  Et dixerunt : Quomodo scit Deus,et si est scientia in excelso ?

12.  Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculoobtinuerunt divitias.

Read complete chapter Psalmi 72