7. Audi, populus meus, et loquar ;Israël, et testificabor tibi :Deus, Deus tuus ego sum.
8. Non in sacrificiis tuis arguam te ;holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
9. Non accipiam de domo tua vitulos,neque de gregibus tuis hircos :
10. quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,jumenta in montibus, et boves.
11. Cognovi omnia volatilia cæli,et pulchritudo agri mecum est.
12. Si esuriero, non dicam tibi :meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
13. Numquid manducabo carnes taurorum ?aut sanguinem hircorum potabo ?
14. Immola Deo sacrificium laudis,et redde Altissimo vota tua.
15. Et invoca me in die tribulationis :eruam te, et honorificabis me.
16. Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?et assumis testamentum meum per os tuum ?
17. Tu vero odisti disciplinam,et projecisti sermones meos retrorsum.
18. Si videbas furem, currebas cum eo ;et cum adulteris portionem tuam ponebas.