Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 49:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Si esuriero, non dicam tibi :meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

13.  Numquid manducabo carnes taurorum ?aut sanguinem hircorum potabo ?

14.  Immola Deo sacrificium laudis,et redde Altissimo vota tua.

15.  Et invoca me in die tribulationis :eruam te, et honorificabis me.

16.  Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ?et assumis testamentum meum per os tuum ?

17.  Tu vero odisti disciplinam,et projecisti sermones meos retrorsum.

18.  Si videbas furem, currebas cum eo ;et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19.  Os tuum abundavit malitia,et lingua tua concinnabat dolos.

20.  Sedens adversus fratrem tuum loquebaris,et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

21.  Hæc fecisti, et tacui.Existimasti inique quod ero tui similis :arguam te, et statuam contra faciem tuam.

Read complete chapter Psalmi 49