Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 49:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est,et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

2.  Ex Sion species decoris ejus :

3.  Deus manifeste veniet ;Deus noster, et non silebit.Ignis in conspectu ejus exardescet ;et in circuitu ejus tempestas valida.

4.  Advocabit cælum desursum, et terram,discernere populum suum.

5.  Congregate illi sanctos ejus,qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

6.  Et annuntiabunt cæli justitiam ejus,quoniam Deus judex est.

7.  Audi, populus meus, et loquar ;Israël, et testificabor tibi :Deus, Deus tuus ego sum.

8.  Non in sacrificiis tuis arguam te ;holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

9.  Non accipiam de domo tua vitulos,neque de gregibus tuis hircos :

10.  quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum,jumenta in montibus, et boves.

11.  Cognovi omnia volatilia cæli,et pulchritudo agri mecum est.

12.  Si esuriero, non dicam tibi :meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

13.  Numquid manducabo carnes taurorum ?aut sanguinem hircorum potabo ?

14.  Immola Deo sacrificium laudis,et redde Altissimo vota tua.

15.  Et invoca me in die tribulationis :eruam te, et honorificabis me.

Read complete chapter Psalmi 49