Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 43:3-15 Vulgata Latina (VULG)

3.  Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ;afflixisti populos, et expulisti eos.

4.  Nec enim in gladio suo possederunt terram,et brachium eorum non salvavit eos :sed dextera tua et brachium tuum,et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.

5.  Tu es ipse rex meus et Deus meus,qui mandas salutes Jacob.

6.  In te inimicos nostros ventilabimus cornu,et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

7.  Non enim in arcu meo sperabo,et gladius meus non salvabit me :

8.  salvasti enim nos de affligentibus nos,et odientes nos confudisti.

9.  In Deo laudabimur tota die,et in nomine tuo confitebimur in sæculum.

10.  Nunc autem repulisti et confudisti nos,et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

11.  Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,et qui oderunt nos diripiebant sibi.

12.  Dedisti nos tamquam oves escarum,et in gentibus dispersisti nos.

13.  Vendidisti populum tuum sine pretio,et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

14.  Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ;subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.

15.  Posuisti nos in similitudinem gentibus ;commotionem capitis in populis.

Read complete chapter Psalmi 43