Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 43:17-26 Vulgata Latina (VULG)

17.  a voce exprobrantis et obloquentis,a facie inimici et persequentis.

18.  Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te,et inique non egimus in testamento tuo.

19.  Et non recessit retro cor nostrum ;et declinasti semitas nostras a via tua :

20.  quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,et cooperuit nos umbra mortis.

21.  Si obliti sumus nomen Dei nostri,et si expandimus manus nostras ad deum alienum,

22.  nonne Deus requiret ista ?ipse enim novit abscondita cordis.Quoniam propter te mortificamur tota die ;æstimati sumus sicut oves occisionis.

23.  Exsurge ; quare obdormis, Domine ?exsurge, et ne repellas in finem.

24.  Quare faciem tuam avertis ?oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?

25.  Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ;conglutinatus est in terra venter noster.

26.  Exsurge, Domine, adjuva nos,et redime nos propter nomen tuum.

Read complete chapter Psalmi 43