Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 24:9-18 Vulgata Latina (VULG)

9.  Diriget mansuetos in judicio ;docebit mites vias suas.

10.  Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

11.  Propter nomen tuum, Domine,propitiaberis peccato meo ; multum est enim.

12.  Quis est homo qui timet Dominum ?legem statuit ei in via quam elegit.

13.  Anima ejus in bonis demorabitur,et semen ejus hæreditabit terram.

14.  Firmamentum est Dominus timentibus eum ;et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15.  Oculi mei semper ad Dominum,quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16.  Respice in me, et miserere mei,quia unicus et pauper sum ego.

17.  Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt :de necessitatibus meis erue me.

18.  Vide humilitatem meam et laborem meum,et dimitte universa delicta mea.

Read complete chapter Psalmi 24