Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 24:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  Dirige me in veritate tua, et doce me,quia tu es Deus salvator meus,et te sustinui tota die.

6.  Reminiscere miserationum tuarum, Domine,et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.

7.  Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris.Secundum misericordiam tuam memento mei tu,propter bonitatem tuam, Domine.

8.  Dulcis et rectus Dominus ;propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

9.  Diriget mansuetos in judicio ;docebit mites vias suas.

10.  Universæ viæ Domini, misericordia et veritas,requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

11.  Propter nomen tuum, Domine,propitiaberis peccato meo ; multum est enim.

12.  Quis est homo qui timet Dominum ?legem statuit ei in via quam elegit.

13.  Anima ejus in bonis demorabitur,et semen ejus hæreditabit terram.

Read complete chapter Psalmi 24