Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 106:6-24 Vulgata Latina (VULG)

6.  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,et de necessitatibus eorum eripuit eos ;

7.  et deduxit eos in viam rectam,ut irent in civitatem habitationis.

8.  Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.

9.  Quia satiavit animam inanem,et animam esurientem satiavit bonis.

10.  Sedentes in tenebris et umbra mortis ;vinctos in mendicitate et ferro.

11.  Quia exacerbaverunt eloquia Dei,et consilium Altissimi irritaverunt.

12.  Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

13.  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;et de necessitatibus eorum liberavit eos.

14.  Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,et vincula eorum dirupit.

15.  Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.

16.  Quia contrivit portas æreas,et vectes ferreos confregit.

17.  Suscepit eos de via iniquitatis eorum ;propter injustitias enim suas humiliati sunt.

18.  Omnem escam abominata est anima eorum,et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19.  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,et de necessitatibus eorum liberavit eos.

20.  Misit verbum suum, et sanavit eos,et eripuit eos de interitionibus eorum.

21.  Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.

22.  Et sacrificent sacrificium laudis,et annuntient opera ejus in exsultatione.

23.  Qui descendunt mare in navibus,facientes operationem in aquis multis :

24.  ipsi viderunt opera Domini,et mirabilia ejus in profundo.

Read complete chapter Psalmi 106