Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 106:2-12 Vulgata Latina (VULG)

2.  Dicant qui redempti sunt a Domino,quos redemit de manu inimici,et de regionibus congregavit eos,

3.  a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.

4.  Erraverunt in solitudine, in inaquoso ;viam civitatis habitaculi non invenerunt.

5.  Esurientes et sitientes,anima eorum in ipsis defecit.

6.  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,et de necessitatibus eorum eripuit eos ;

7.  et deduxit eos in viam rectam,ut irent in civitatem habitationis.

8.  Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.

9.  Quia satiavit animam inanem,et animam esurientem satiavit bonis.

10.  Sedentes in tenebris et umbra mortis ;vinctos in mendicitate et ferro.

11.  Quia exacerbaverunt eloquia Dei,et consilium Altissimi irritaverunt.

12.  Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

Read complete chapter Psalmi 106