Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 106:11-19 Vulgata Latina (VULG)

11.  Quia exacerbaverunt eloquia Dei,et consilium Altissimi irritaverunt.

12.  Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.

13.  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;et de necessitatibus eorum liberavit eos.

14.  Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,et vincula eorum dirupit.

15.  Confiteantur Domino misericordiæ ejus,et mirabilia ejus filiis hominum.

16.  Quia contrivit portas æreas,et vectes ferreos confregit.

17.  Suscepit eos de via iniquitatis eorum ;propter injustitias enim suas humiliati sunt.

18.  Omnem escam abominata est anima eorum,et appropinquaverunt usque ad portas mortis.

19.  Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,et de necessitatibus eorum liberavit eos.

Read complete chapter Psalmi 106