Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 103:24-35 Vulgata Latina (VULG)

24.  Quam magnificata sunt opera tua, Domine !omnia in sapientia fecisti ;impleta est terra possessione tua.

25.  Hoc mare magnum et spatiosum manibus ;illic reptilia quorum non est numerus :animalia pusilla cum magnis.

26.  Illic naves pertransibunt ;draco iste quem formasti ad illudendum ei.

27.  Omnia a te expectantut des illis escam in tempore.

28.  Dante te illis, colligent ;aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.

29.  Avertente autem te faciem, turbabuntur ;auferes spiritum eorum, et deficient,et in pulverem suum revertentur.

30.  Emittes spiritum tuum, et creabuntur,et renovabis faciem terræ.

31.  Sit gloria Domini in sæculum ;lætabitur Dominus in operibus suis.

32.  Qui respicit terram, et facit eam tremere ;qui tangit montes, et fumigant.

33.  Cantabo Domino in vita mea ;psallam Deo meo quamdiu sum.

34.  Jucundum sit ei eloquium meum ;ego vero delectabor in Domino.

35.  Deficiant peccatores a terra,et iniqui, ita ut non sint.Benedic, anima mea, Domino.

Read complete chapter Psalmi 103