Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 103:16-31 Vulgata Latina (VULG)

16.  Saturabuntur ligna campi,et cedri Libani quas plantavit :

17.  illic passeres nidificabunt :herodii domus dux est eorum.

18.  Montes excelsi cervis ;petra refugium herinaciis.

19.  Fecit lunam in tempora ;sol cognovit occasum suum.

20.  Posuisti tenebras, et facta est nox ;in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :

21.  catuli leonum rugientes ut rapiant,et quærant a Deo escam sibi.

22.  Ortus est sol, et congregati sunt,et in cubilibus suis collocabuntur.

23.  Exibit homo ad opus suum,et ad operationem suam usque ad vesperum.

24.  Quam magnificata sunt opera tua, Domine !omnia in sapientia fecisti ;impleta est terra possessione tua.

25.  Hoc mare magnum et spatiosum manibus ;illic reptilia quorum non est numerus :animalia pusilla cum magnis.

26.  Illic naves pertransibunt ;draco iste quem formasti ad illudendum ei.

27.  Omnia a te expectantut des illis escam in tempore.

28.  Dante te illis, colligent ;aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.

29.  Avertente autem te faciem, turbabuntur ;auferes spiritum eorum, et deficient,et in pulverem suum revertentur.

30.  Emittes spiritum tuum, et creabuntur,et renovabis faciem terræ.

31.  Sit gloria Domini in sæculum ;lætabitur Dominus in operibus suis.

Read complete chapter Psalmi 103