Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Psalmi 102:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Quomodo miseretur pater filiorum,misertus est Dominus timentibus se.

14.  Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ;recordatus est quoniam pulvis sumus.

15.  Homo, sicut fœnum dies ejus ;tamquam flos agri, sic efflorebit :

16.  quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet,et non cognoscet amplius locum suum.

17.  Misericordia autem Domini ab æterno,et usque in æternum super timentes eum.Et justitia illius in filios filiorum,

18.  his qui servant testamentum ejus,et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

19.  Dominus in cælo paravit sedem suam,et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20.  Benedicite Domino, omnes angeli ejus :potentes virtute, facientes verbum illius,ad audiendam vocem sermonum ejus.

21.  Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ;ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

22.  Benedicite Domino, omnia opera ejus :in omni loco dominationis ejus,benedic, anima mea, Domino.

Read complete chapter Psalmi 102