Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 8:24-36 Vulgata Latina (VULG)

24.  Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram :necdum fontes aquarum eruperant,

25.  necdum montes gravi mole constiterant :ante colles ego parturiebar.

26.  Adhuc terram non fecerat, et flumina,et cardines orbis terræ.

27.  Quando præparabat cælos, aderam ;quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;

28.  quando æthera firmabat sursum,et librabat fontes aquarum ;

29.  quando circumdabat mari terminum suum,et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ;quando appendebat fundamenta terræ :

30.  cum eo eram, cuncta componens.Et delectabar per singulos dies,ludens coram eo omni tempore,

31.  ludens in orbe terrarum ;et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.

32.  Nunc ergo, filii, audite me :beati qui custodiunt vias meas.

33.  Audite disciplinam, et estote sapientes,et nolite abjicere eam.

34.  Beatus homo qui audit me,et qui vigilat ad fores meas quotidie,et observat ad postes ostii mei.

35.  Qui me invenerit, inveniet vitam,et hauriet salutem a Domino.

36.  Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ;omnes qui me oderunt diligunt mortem.

Read complete chapter Proverbia 8