Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 7:13-24 Vulgata Latina (VULG)

13.  Apprehensumque deosculatur juvenem,et procaci vultu blanditur, dicens :

14.  Victimas pro salute vovi ;hodie reddidi vota mea :

15.  idcirco egressa sum in occursum tuum,desiderans te videre, et reperi.

16.  Intexui funibus lectulum meum ;stravi tapetibus pictis ex Ægypto :

17.  aspersi cubile meum myrrha,et aloë, et cinnamomo.

18.  Veni, inebriemur uberibus,et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.

19.  Non est enim vir in domo sua :abiit via longissima :

20.  sacculum pecuniæ secum tulit ;in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.

21.  Irretivit eum multis sermonibus,et blanditiis labiorum protraxit illum.

22.  Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam,et quasi agnus lasciviens,et ignorans quod ad vincula stultus trahatur :

23.  donec transfigat sagitta jecur ejus,velut si avis festinet ad laqueum,et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

24.  Nunc ergo, fili mi, audi me,et attende verbis oris mei.

Read complete chapter Proverbia 7