Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 6:24-35 Vulgata Latina (VULG)

24.  ut custodiant te a muliere mala,et a blanda lingua extraneæ.

25.  Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,nec capiaris nutibus illius :

26.  pretium enim scorti vix est unius panis,mulier autem viri pretiosam animam capit.

27.  Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,ut vestimenta illius non ardeant ?

28.  aut ambulare super prunas,ut non comburantur plantæ ejus ?

29.  sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,non erit mundus cum tetigerit eam.

30.  Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :furatur enim ut esurientem impleat animam ;

31.  deprehensus quoque reddet septuplum,et omnem substantiam domus suæ tradet.

32.  Qui autem adulter est,propter cordis inopiam perdet animam suam ;

33.  turpitudinem et ignominiam congregat sibi,et opprobrium illius non delebitur :

34.  quia zelus et furor virinon parcet in die vindictæ,

35.  nec acquiescet cujusquam precibus,nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

Read complete chapter Proverbia 6