Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 6:16-26 Vulgata Latina (VULG)

16.  Sex sunt quæ odit Dominus,et septimum detestatur anima ejus :

17.  oculos sublimes, linguam mendacem,manus effundentes innoxium sanguinem,

18.  cor machinans cogitationes pessimas,pedes veloces ad currendum in malum,

19.  proferentem mendacia testem fallacem,et eum qui seminat inter fratres discordias.

20.  Conserva, fili mi, præcepta patris tui,et ne dimittas legem matris tuæ.

21.  Liga ea in corde tuo jugiter,et circumda gutturi tuo.

22.  Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;cum dormieris, custodiant te :et evigilans loquere cum eis.

23.  Quia mandatum lucerna est, et lex lux,et via vitæ increpatio disciplinæ :

24.  ut custodiant te a muliere mala,et a blanda lingua extraneæ.

25.  Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,nec capiaris nutibus illius :

26.  pretium enim scorti vix est unius panis,mulier autem viri pretiosam animam capit.

Read complete chapter Proverbia 6