Vetus Testamentum

Novum Testamentum

Proverbia 6:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,defixisti apud extraneum manum tuam :

2.  illaqueatus es verbis oris tui,et captus propriis sermonibus.

3.  Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,quia incidisti in manum proximi tui.Discurre, festina, suscita amicum tuum.

4.  Ne dederis somnum oculis tuis,nec dormitent palpebræ tuæ.

5.  Eruere quasi damula de manu,et quasi avis de manu aucupis.

6.  Vade ad formicam, o piger,et considera vias ejus, et disce sapientiam.

7.  Quæ cum non habeat ducem,nec præceptorem, nec principem,

8.  parat in æstate cibum sibi,et congregat in messe quod comedat.

9.  Usquequo, piger, dormies ?quando consurges e somno tuo ?

10.  Paululum dormies, paululum dormitabis,paululum conseres manus ut dormias ;

11.  et veniet tibi quasi viator egestas,et pauperies quasi vir armatus.Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,et egestas longe fugiet a te.

12.  Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;

13.  annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

14.  pravo corde machinatur malum,et omni tempore jurgia seminat.

Read complete chapter Proverbia 6